Liber Deuteronomii*

Caput 22: Versus 10

Non arabis.ISID.In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judaeorum observantia, quae praecessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui praevalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus praecipiat et alter obediat, non ut aequali potestate verbum Dei annuntient.Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.
(* Traductions européennes)